Liber Paralipomenon Primus*

Caput 24: Versus 7

Exivit autem sors.Si qui putant in necessitate Deum esse consulendum sortibus apostolorum exemplo, videant apostolos collecto numero fratrum hoc fecisse, et preces Deo ante fudisse.Prima Joiarib, secunda,etc. David in viginti quatuor sortes Leviticam tribum et sacerdotalem ordinem distribuit, ostendens Ecclesiae sacerdotalem et regiam dignitatem plene habere et legis, et Evangelii doctrinam perfecte servare, vel perfectionem operis, quae senario commendatur, et claritatem evangelicae praedicationis, quae quaternario figuratur. Nam quater seni viginti quatuor faciunt.
(* Traductions européennes)